Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 14: Versus 3

Herodes enim.Quia dixit de opinione resurrectionis cum nihil de morte dixisset, revertitur et narrat qualiter et cur obierit. Herodes iste et Philippus fratres fuerunt filii Herodis, sub quo Dominus fugit in Aegyptum.Herodiadem uxorem.Herodias filia Arethae regis, quam ipse pater tulit Philippo, et in dolorem ejus dedit Herodi inimico illius.
(* Traductions européennes)